ELEPHANTINI Libri

ELEPHANTINI Libri
ELEPHANTINI Libri
apud Romanos dicti funt, in quibus civium nomina inscripta, una cum Actis publicis, in sanctiore Aerario, aslervabantur: quod proin non raro Tabularium vocatum reperitur apud Auctores. Meminit istiusmodi librorum Vorpiscus in Tacito, ubi ait: Habet Bibliotheca Ulpia in armario sexto librum Elephantinum, in quo hoc SC. perscriptum est: cui Tacitus ipse manu sua subscripsit. Sic dicti Oiselio in A. Gellii l. 11. c. 17. quod elephanto, seu ebore sectili constarent: et certe eboreorum codicum mentio quoque apud Ulpianum est l. 52. D. de Legat. 3. Scalig. tamen putat, ex omentis Elephantorum compositos fuisle, cui suffragatur Gerh. Ioh. Voss. qui tamen in ebore scribi potuisse, non negat. Unde Mart. l. 14. de Apoph. Epigr. 3. cuius epigraphe pugillares eborei
Languida ne tristes obscurent lunina cerae,
Nigra tibi niveum litera pingat ebur.
Nihilominus non desunt, qui libros illos Elephantinos dictos fuisse contendant, non a materia, e qua constiterint, sed a prodigiosa illorum magnitudine: quemadmodum, quidquid vulgarem longe excedit mensuram, Elephantinum appellamus. Vide Alexandr. Genial. dier. l. 2. c. 2. et de varia quâ scribebatur materia, infra, in voce Scribendi ritus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Elephantīni libri — (lat.), 1) Bücher aus Elfenbeintafeln; 2) sehr große Bücher; 3) unter den Kaisern Verzeichniß der Bürger, so v.w. Tabularium …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ACTA — I. ACTA apud Thucyd. l. 4. locus est vicinus Atho monti, ad Aegaeum Pelagus. Vide. Acte. II. ACTA secretum, et amoenum litus dicitur. Virg. Aen. l. 5. v. 613. At procul in solâ secretoe troades Actâ Amissum Anchisen flebant. Cic. in Ver. ult c.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”